Fulgens corona gloriae, qua Deiparae Virgìnis purissima frons a Deo redimita fuit, magis videtur Nobis splendescere, dum diem mente repetimus, quo centum ante annos Decessor Noster fel. rec. Pius IX, amplissimis Purpuratorum Patrum Sacrorumque Antistitum ordinibus stipatus, apostolica auctoritate falli nescia declaravit, pronuntiavit, sollemniterque sanxit « doctrinam, quae tenet Beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Iesu Salvatoris humani generis, ab omni originalis culpae labe prae-servatam immunem, esse a Deo revelatam, atque idcirco ab omnìbus fidelibus firmiter constanterque credendam ».
Oraculum Pontificis universa catholicorum communitas, quae illud iam diu vehementer-que praestolabatur, laetabunda excepit; atque excitata efferbuit erga Deiparam Virginem christifidelium pietas, ex qua quidem, ut oportet, christianorum mores reflorescunt quam maxime; itemque novo quodam ardore viguere studia, quibus fuere almae Dei Genetricis dignitas et sanctitudo in splendidiore sua luce positae.
Ac videtur ipsa Beatissima Virgo Maria eam voluisse prodigiali modo quasi confirmare sententiam, quam Divini Filii sui Vicarius in terris, universa plaudente Ecclesia, iam ediderat. Siquidem quattuor nondum erant elapsi anni, cum innocenti ac simplici puellae apud Galliae oppidum, ad Pyrenaeorum montium radices, Deipara Virgo, iuvenili et benigno adspectu, candida veste candidoque pallio contecta, ac caeruleo defluente cingulo succincta, in Massabiellensi specu se conspiciendam dedit; atque eidem, illius nomen enixe percontanti, cuius adspectu dignata fuerat, elatis in caelum oculis suaviterqur arridens respondit: « Immaculata Conceptio ego sum ».
Id, ut aequum erat, christifideles recte intellexere, qui paene innumeri undique gentium pio peregrinantium more ad Lapurdense specus confluentes, suam excitarunt fidem, in-cenderunt pietatem, ac christianis praeceptis suam conformare vitam enisi sunt; itemque inibi non raro eiusmodi impetrarunt rerum miracula, quae admirationem omnibus commoverent, ac catholicam religionem unam esse a Deo datam probatamque con-firmarent.
Id peculiari modo, ut rei consentaneum erat, Romani intellexerunt Pontifices, qui quidem mirabile templum illud, quod, post breve annorum spatium, cleri populique pietas erexerat, caelestibus ditarunt muneribus suaeque benevolentiae beneficiis.
Posts mit dem Label Latinitas werden angezeigt. Alle Posts anzeigen
Posts mit dem Label Latinitas werden angezeigt. Alle Posts anzeigen
Freitag, 8. September 2023
Historische Splitter ...
von LePenseur
Heute vor 745 Jahren, am 8. Septemberg 1278, entstand durch den Friedensvertrag von Lleida zwischen Roger Bernard III., Grafen von Foix, und dem damaligen Bischof von Urgell das Fürstentum Andorra.
Und weil gerade von Monarchien die Rede ist: heute vor einem Jahr starb Königin Elisabeth II von Groß-britannien und folgte ihr König Karl III auf den Thron.
----
Wer es frömmer und klassischer mag: vor 70 Jahren erläieß Papst Pius XII die Enzyklika Fulgens Corona (die mit dem Virus übrigens nichts gemein hat), deren schwungvoller Beginn hier zitiert sei:
Wem das nicht reicht: hier gibt's mehr davon ...
-----
P.S.: Ja, das Latein hat schon was! Oder, wie ich einmal (zum Stirnrunzeln anwesender Klerisei) äußerte: »Wenn Gott spräche, so spräche er Latein! Daß die Bibel auf Hebräisch und Griechisch erschien, war nur seine resignierte Konzession an ein wildes Hirtenvolk, das nur seinen eigenen Dialekt verstand, bzw. an das »Englisch« der Zeitenwende, das Koiné-Griechisch, das im Mittelmeerraum ein jeder verstand.«
Wer jemals die Bibel im hebräischen bzw. griechischen Urtext anzuhören hatte, wird verstehen, warum ich diesen Idiomen die edle lingua latina vorziehe ...
Abonnieren
Posts (Atom)